Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Vita Sanctae Godeliph

Auctor: Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

Memoria Sanctae Godeliph spatio viginti quinque dierum est: a VI usque ad XXX Iulii.

  • VI Iulii: memoria strangulationis (AD MLXX)
  • XXX Iulii: memoria canonizationis post quattuordecim annorum (AD MLXXXIV)

Sancta Godeliph in dominicis inter ambas dies quoque celebratur.

Sancta Godeliph Godeliph a Gistel probabiliter una e maxime veneratis Flandrensibus sanctis est. Multum gaudii per vitam brevem non novit. Ex genere nobili orta, in matrimonio ad Bertulphum, Dominum a Gistel prisce data est.

Ut veritatem custodiam, ad unam causam concludo, antiquam maximeque certam. Quae est "Vita Godeliph", post mortem eius X annorum scripta a Drogone a Bergues (Sancti Vinoci). Drogo pro episcopo Noviomensi Tornacensique scripsit ad canonizationis postulationem iuvandam. Historia eius potius elementaria et vix ut drama facta est. Historia nec pro fabulatoribus vel irrisoribus, nec commentarium mysticum pro peritis spiritualibus, nec enchiridion pro evangelizatoribus popularibus. Solummodo imago uxoris quae fideliter praevalebat in doloribus immeritis quos contra eam infligebatur.

Ecce historia brevis vitae eius.

Drogo clare monstrat ambo sponsi comparantur, secundum mores. Godeliph, quae multa munera viz. pulchritudinem modestiamque gaudebat, ad matrimonium a Bertulpho rogabatur et Godeliph parentesque eius concurrebant. Sed... inter sponsal et connubium mala iam adveniebant: "Sed eadem die quo Bertulphus eam ut sponsam ad domum ferebat, in animam a sigitta sicut hostili tactus est et eam odisse coepit" sic Drogo scripsit.

Bertulphus inter convivia nuptiarum III dierum aperte deest. Pars eius in nuptia ad matrem translata est. Bertulphus eam haud amabat et Godeliph in domo matris quae eam odit, habitare facebat. Godeliph impetrat effugere ad domum parentum eius, quo parentes criminationem institutunt apud episcopum Tornacensem comitemque Flandrensem. Proinde Bertulphus eam recipere et bene nutrire debet. Ut Bertulphus agebat. Sed sub velamine simulationis, fallaciam ad eam delendam invenire considebat.

Godeliph, Bertulpho absente, a servis eius strangulata et in cavum iacta est. Bertulphus eam sepelire facebat et filiam caecam natam cum secundum uxorem concipiebat.

Cuius puerae mater cum obiit, XIII anni praeteritis, puella in cappellam derepebat. Super unum ex ambobus sepulchris genuflectebat et caelo ut visum recuperet supplicabat. Visum recuperabat et se non super matris suae sepulchrum sed Godeliph genuflexisse videbat. Statim devotio Godeliph orta est.

Quid Bertulphum? Pilum poenitentiae convestivit, conscientiam invenit, cursus peregrinantes multos fecit et dies ultimas in conventum vixit.

Aqua fontis Gistel adhuc vim salutiferum gaudere dicitur.

Lege quoque annotamentum de monasterio Ten Putte ab eadem annotatrice.

Omnia Annotamenta

Annotatores nostri:

  Dns. Jean-Pierre Exter
  Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

     Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design