Cantica

Home     Schedule     Contact Information

History     Repertory     Comments     Links

Mobile

Nederlands Latine

Psalm Ps. XX Domine, in virtute

Words
Domine, in virtute tua laetabitur rex: * et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Desiderium cordis eius tribuisti ei: * et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.
Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: * posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum: * in saeculum et in saeculum saeculi.
Magna est gloria eius in salutari tuo: * gloriam et magnum decorem impones super eum.
Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi: * laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
Exaltare, Domine, in virtute tua: * cantabimus et psallemus virtutes tuas.






Performed by Cantica:
On Sunday September 25, 2016, Twenty-sixth Sunday in Ordinary Time

     Disclaimer & Credits - © 2006-2017 Gregorian Choir Cantica - SJ Creative Design