Cantica

Home     Schedule     Contact Information

History     Repertory     Comments     Links

Mobile

Nederlands Latine

Hymn Veni Creator Spiritus

Words (S. Thomas a Celano, s. XIII)
Veni Creator Spiritus, Mentes tuorum visita:
 Imple superna gratia Quae tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus, Altissimi donum Dei,
 Fons vivus, ignis, caritas, Et Sprirtalis unctio.
Tu septiformis munere, Digitus paternae dexterae,
 Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus, Infunde amorem cordibus,
 Infirma nostri corporis Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius, Pacemque dones protinus:
 Ductore sic te praevio, Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem, Noscamus atque Filium,
 Teque utriusque Spiritum Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria, Et Filio, qui a mortuis
 Surrexit, ac Paraclito, In saeculorum saecula.
Amen.














Performed by Cantica:
On Saturday June 3, 2017, Solemnity of Pentecost
On Sunday June 4, 2017, Solemnity of Pentecost

     Disclaimer & Credits - © 2006-2017 Gregorian Choir Cantica - SJ Creative Design