Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Beata Maria Virgo a Langewaede

Auctor: Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

Chorus noster ad Missam Gregorianam in cappella Langewaede quotannis canit. Ex quo nomen Langewaede oritur et mythum Beatae Mariae Virginis scisne?

Secundum mythum imago Sanctae Mariae per navim, super prata inundata, ad Langewaede sidit. Ut alterae imagines Mariae narrantur, haec imago quoque ter a presbytero parochiali ad ecclesiam reportata sit et quoties reportata est toties disparuit et inventa est in loco quo ante sidit.

Presbyter parochialis concepit Beatam Mariam Virginem eodem loco venerari velle en cappella ad honorem Beatae Mariae Virginis Langewaede aedificare iussit.

Mythos est. Fortunati sumus ut mythi constent ad nostras vitas hodiernas aliquantum exoriendas.

Cappella ante AD MCD aedificata est, aliquotiens diruta et restaurata. Cappella novissima AD MCMLXV orta est. Cappella antecedens excidere debuit pro comparatione novae viae Ieper-Oostende.

Beata Maria Virgo Langewaede praesertim inter novenam IX dierum quotannis veneratur: a XV usque ad XXIII Augusti. Cappella nunc etiam actuose visitatur, per totum annum, et praesertim per novenam, a parochianis, fidelibus periegetisque.

Omnia Annotamenta

Annotatores nostri:

  Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design