Mobilis    Nederlands    English
Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

 

Cantica Chorus Gregorianus Foederationis Houthulst-Lo-Reninge vos ad situm interretialem salutat. Qui chorus triginta sex cantores continet et ad quindecim Missas quotannis canit.

Houthulst et Lo-Reninge (Belgium) in triangulo Ieper-Roeselare-Diksmuide sita sunt et diocoeso Bruggensi insunt. Cuius Foederationis Houthulst-Lo-Reninge nonem parochiis Chorus Cantica ad Missas canit, et extra eas, e.g. Diksmuide, Nieuwpoort et Brugge (Ecclesia Cathedrali Sancti Salvatoris, Basilica Sanguinis Sancti). Qui chorus ad Missas exsequiarum vel ad Vesperas interdum audiri potest.

Ecce programma chori Cantica posteritate propinqua:
  (Lege quoque Programma plenum)

Sabbato 7 Octobris 2017 i. 17h
Memoria Beatae Mariae Virginis a Rosario
Locus: Klerken, Ecclesia Sancti Laurentii

Ordinarium: Kyriale IX (Cum iubilo) in solemnitatibus et festis B.M.V.
Introitus: Salve, sancta Parens
Alleluia: Alleluia + V. Specie tua
Offertorium: Ave Maria... et benedictus
Communio: Ant. Nativitas tua

Feria quinta 26 Octobris 2017 i. 14h30min
Missa pro defunctis
Locus: Merkem, Cappella conventus.

Sabbato 4 Novembris 2017 i. 15h30min
Missa pro defunctis
Locus: Houthulst, Cassiers domus senum.

Sabbato 4 Novembris 2017 i. 17h
Missa pro defunctis
Locus: Houthulst, Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae.

Dominica 10 Decembris 2017 i. 10h30min
Dominica secunda Adventus
Locus: Diksmuide, Ecclesia Sancti Nicolai.

 

Magistra chori Dna. Rita Vandenbussche est. Affectus magnusque labor eius pro Cantu Gregoriano chorum Cantica per moderationem eius actus decoros facere et semper progredi fit.

Cantica Chorus Gregorianus, AD MCMXCIX institutus, homines qui inter tempora otii conveniunt ad Cantum Gregorianum gnoscendum et ediscendum, constat. Omnibus feriis secundis simul ad meditandum adsunt.

Foto Cantica

Cantus Gregorianus et Liturgia

 “Ego, Conradus Kesteloot, saluto vos, lectores et hospites carissimi, praeses Canticae, novo situ interretiali www.cantica.be. Cantica, choro gregoriano foederationis Houthulst, genito anno domini MIM, pulchritudine...”   Lege cetera

Dr. Koen Kesteloot, praeses chori Cantica

 “Cantus Gregorianus est cantus universalis, unicus ex genere, quem colere volumus propter meritum historicum. Genus musicum est quod portum parat iuxta appulsum rhythmicum musicae contemporaneae, producti temporis, nati ex...”   Lege cetera

Dns. Johan Tyberghien, magister chori antecedens

 “Tempora musica cantus Gregoriani requiem parant et pars equilibrii inter vitam spiritualem et vitam actuosam quotidianam. Etiam dicere audeo equilibrium inter partem intro et partem extra parare. Unitas verbi, meli liturgiaeque me...”   Lege cetera

Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design