Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Monasterium Ten Putte (Sanctae Godeliph) a Gistel

Auctor: Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

Monasterium Sanctae Godeliph omni regione Flandribusque in Francogallia notum est.

Godeliph a Londesvoorde, nunc Londefort, vico Wierre-Effroy, in comatu Boonen (Boulogne), Le Boulonnais orta est.

Abdij Ten Putte Monasterium in Gistel structus est eodem loco castri Bertulphi, Domini a Gistel, qui die VI Iulii AD MLXX, a matre suo instigatus, Godeliph uxorem suam, necare iussit.

Complures miraculi a Godeliph fecisse dicuntur, ut XIV annis praeteritis a Radboldo, episcopo Turnacensi canonizata sit.

Praedium, muris circumsaeptis, cum aedificiis monasterii candidis hortisque prolixis, portus requiei nunc est, apud regionem rusticam. Tempus fundamenti monasterii Benedictinarum non notum est, inter MCXXXVII et MCLXXI probabiliter. Data veterrima historica termino s. XII inveniuntur. Nonnullae Vitae Latinae Neerlandicaeque mediae de Godeliph ad Edith filiam Bertulphi ex secundo matrimonio ortam, ut conditricem et superiorem primam intentant. Oculis, in aqua fontis in quo Godeliph iacta, lotis caecitate sanabatur.

Monasterium inter bella religiosa XII Octobris AD MDLXXVIII appugnabatur. Moniales monasterium afflictum relinquebant et in Brugge mutabant, ubi novum monasterium in via Boeverie AD MDCXXIII fundabant. Ex antiquis aedificiis apud Gistel turris s. XIV solummodo manet.

Sed ecclesia restaurata (MDCXIV - MDCXV) situm actuosum peregrinorum manebat.

CCCXIII annis lapsis, II Iulii AD MDCCCXCI undecim moniales ex Brugge ad Ten Putte reveniebant; ad nova aedificia monastica, restaurata secundum consilium baronis Jean-Baptiste de Béthune Gandensis, architecti magni momenti artis Neogothicae in nostra regione.

Consilium renovandi AD XCXLI incipiebant, architecto Bruggensi De Geyter ducenti. Ecclesia monastica renovata XXVI Iunii MCMLXII a Rmo. Exc. De Smedt consacrata est.

Kapel Sainte Godeleine Duae tabulae de miraculis (s. XVIII) in choro moniali ostendunt actus quae curam notam Sanctae Godeliph pro pauperibus illustrant. 'Carcer', 'Fons miraculosus' 'Cappellaque cornicis' in monasterio visitari possunt.

Sanctam Godeliph et hodie conprecantur contra morbos faucis oculorumque et praesertim ut custodem patronamque pacis domesticae et castitatis conubialis.

Lege quoque annotamentum de vita sanctae Godeliph ab eadem annotatrice.

Omnia Annotamenta

Annotatores nostri:

  Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design