Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Nomen chori nostri (Cantica)

Auctor: Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

Cantica forma pluralis est verbi Canticum, derivativus canere vel cantare (cantare quoque incantamentum significat).

Psalmus, e Graeco ortus, inprimis fides psallere significat, proinde cantus laudis (lyra pulsante).

In liturgia Iudaea, iam in tempore ante Christum natum, cantus liturgici collecti sunt et sic Liber Psalmorum ortus est: CL cantus coniuncti a quibus nomen Psalmus attributum est.

Sed et in Testamento Vetere et in Testamento novo alii cantus quasi Psalmi inesse videntur, autem non in Liber Psalmorum sunt. Qui cantus Cantica nominare coeperunt. Haec cantica secundum veterem traditionem locum fixum in Liber Horarum adsumpserunt.

E Testamento Novo solummodo: Benedictus (Canticum Zachariae et Mariae), Nunc dimittis (canticum Simeon) et Magnificat (canticum Mariae), quae ad laudes et preces vesperas canuntur. E Testamento vetere amplius cantica inveniuntur in precibus matutinis (Officiis nocturnis) et laudibus.

In Liturgia Missae cantica aegre inveniuntur. Sed si Gradualis p. CLXXXV et seq. videas, cantica post lectiones invenies, quae ad Vigiliam Paschalem canuntur. Denique et cantica in Liturgia Missae sunt.

Omnia Annotamenta

Annotatores nostri:

  Dns. Jean-Pierre Exter
  Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

     Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design