|
Praesentatio D.N. Iesu Christi in Templo Auctor: Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut Praesentatio D.N. Iesu Christi in Templo: XL dierum post Nativitatem. Praesentatione D.N. Iesu Christi in Templo christifideles orthodoxi catholicique recordantur Mariam matrem Iesu ad Templum ivisse ad offerendum necessarium post nativitatem Filii sui. Israel antiquo mos erat ut matres se in Templo purificarent, XL dierum post nativitatem filiorum eorum (sicut dispositum in Levitico, cap. XII). Ad hanc occasionem agnum duasque columbas offerebant. Si mulier agnum solvere non potuerit, sacrificium pauperum suffecit: duo turtures. Quod festum ante reformationem calendarii in mundo catholico Maria Missa Lucis neerlandice appellabatur, nunc Praesentatio D.N. Iesu Christi in Templo. Praesentatio est festum christianum quod die II Februarii celebratur. Et ei nomen est Purificatio Mariae. Festum ultimum est ut dies eius ad Nativitatem connectitur. Quod festum Ecclesiis orientalibus celebratur XIII dierum postmodo, videlicet die XV Februarii. Nativitas eis die VII Ianuarii sita est. Mores in ecclesia catholica Candelae hoc die traditionaliter benedicuntur/benedictae sunt et processio candelarum ante Missam effecta est, hanc ob rem nomen "Missa Lucis" neerlandice invenit. Consuetudo est/fuit quoque ut hoc die galettae ederentur. Comprehenditur enuntiatione: etsi mulier pauper esset, coquulum calefaciet. Festum patronale Festum Praesentationis quoque est dies festi patronalis Universitatis Catholicae Lovaniensis, cuius Maria est Sancta patronalis: Sedes Sapientiae. |
||||
Annotatores nostri:
|
Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design