Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Introitus Salve sancta Parens

Auctor: Dns. Jean-Pierre Exter

Chorus noster Cantica Introitum Salve Sancta Parens iam saepe cecinit ad Missam: vide Salve, Sancta Parens. Praecipue cantus est mensibus Maii Octobrisque ad Missas Sancta Maria devotas. Mensis Octobris est mensis Rosarii et die septima mensis Octobris est Festum Beatae Mariae Virginis a Rosario.

Introitus vel cantus ad ingressum Salve Sancta Parens habet verba presbyteri et poetae Sedulii in quinto saeculo:

Salve sancta Parens,
enixa puerpera Regem;
qui caelum terramque regit in saecula saeculorum.
Vers: Eructavit cor meum verbum bonum:
dico ego opera mea Regi.
           

Melodia identica est illi Introitus Epiphaniae: Ecce advenit dominator Dominus. Modus cantandi autem alius est. Die Epiphaniae sono magno canere licet, quoniam confirmatio est illum Regem adesse. Tres alii reges etiam veniunt ut confirment. Salve sancta Parens autem teneritatem magis continet, et aliusmodi interpretari licet.

Salve Sancta Parens in manuscripto Albiensi (saeculo XI)

Usus unius melodiae in plures contextus est traditio cantus Gregoriani et quomodocumque apprehensibile est. In incipio cantori licebat plurimos versos psalmosque canere. Ille adiutorium non habebat, aberant notationes et nonnumquam omnia, et verba et melodias, edisca canebantur. Proinde quidem apprehensibil est usus renovatus melodiarum notarum.

Introitus proprio modo prisco ortus est in repertorio Gregoriano. Papa plures ecclesias urbis Romae ingrediebatur et consistebat ad nonnullas stationes. Concomitabatur monachis versos canentibus quo christifideles simplicibus versis sicut Ora pro nobis vel Miserere mei respondebant. Cum Schola Cantorum creata est, nonnulla mutabantur: melodia difficilior fiebat et a Schola tantum cani poterat. Quae ad ingressum celebrantis canebatur et nomen Antiphona ad Introitum acceptabat.

Quisque Introitus semper ad aliquem actum liturgicum pertinet, hoc in casu ingressum celebrantis. Nomen breve Introitus ab decimo quarto saeculo tantum utitur. Qui ritu Ambrosiano in Mediolano Ingressa nominabatur.

Mense Octobris AD 2019

Omnia Annotamenta

Annotatores nostri:

  Dns. Jean-Pierre Exter
  Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

     Negatio & Attributio - © 2006-2019 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design