Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

 

Salutatio a Dno. Johan Tyberghien, antecedente magistro chori Cantica

 

De momento et causa Cantus Gregoriani nostra aetate.

Magister chori Cantus Gregorianus est cantus universalis, unicus ex genere, quem colere volumus propter meritum historicum.

Genus musicum est quod portum parat iuxta appulsum rhythmicum musicae contemporaneae, producti temporis, nati e rhythmo vitae quem societas nostra cotidie inscientiter subit.

A cappella canendo, sensus requiei, simplicitatis et serenitatis cantuum etiam firmatur. Cantus Gregorianus sententiam peculiarem congregationis dat. Qui e forma musicae popularis antiquissimae ortus est.

Cantus Gregorianus libertatem extensam formae cantandi dat et emphasem maiorem ad artem musicam acuit. Vis cantuum ab accentibus subtilibus, melismis longis, cantibus alleluia abundanter, requiebusque desiderabilibus firmatur. Auram huius formae musicae confirmant. Cantus Gregorianus cum purus canatur, titulum musicae contemporanea acquirit.

Cantus Gregoriani versionem [Neerlandicam] contemporaneam poscunt. Enim verba musicaque eandem constitutionem propagare debeunt.

Ecclesiae, portus meditationis, quo requies silentiumque nutriunt, replum monodicum constituunt ad cantum Gregorianum efferendum.

Has ob causas omnes, cantus Gregorianus supervivere valet in mundo ubi festinatio quasi mos generalis est. Cura vitae est et libram passus vitae ad equilibrium ducit.

Cantus Gregorianus in fluentum reaestimationis est. Homines spiritualitatem denuo quaerunt, res mysticae attrahunt a quo cantus Gregorianus valde desideratus est ut requies et ut usus artifex contemporaneus.

 

Dns. Johan Tyberhgien magister chori Cantica fuit ab AD MCMXCIX, usque ad AD MMXV. Ortus e familia musica dum iuvenis erat in mundo musico mersus est. Plus quam LX annorum ut cantor, conductor, organista et magister chori studet.

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design