Prima Pagina
Programma
Nos appellare
Historia
Repertorium
Annotamenta
Ligamina
Mobilis
Nederlands In English
|
Benedictio Adoro te devote
Verba
|
Adoro te devote, latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subiicit,
Quia te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
sed auditu solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo veritatis verius.
In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro paenitens.
Plagas, sicut Thomas, non intueor:
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te deligere.
O memoriale mortis Domini,
Panis vivus vitam praestans homini,
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere.
Pie pellicane, Iesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.
Iesu, quem velatum nunc adspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio:
Ut te revelata cernes facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.
Amen.
|
|
Actus a choro Cantica:
[Benedictio] Dominica 8 Septembris 2002, Vesperae et Benedictio
Dominica 25 Maii 2003, Vesperae et Benedictio
Dominica 29 Februarii 2004, Vesperae Pontificales et Benedictio
Dominica 6 Septembris 2009, Vesperae Festi Nativitatis B.M.V.
Dominica 12 Septembris 2010, Vesperae Festi Nativitatis B.M.V.
|