Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Sequentia Ave Mater

Verba
Ave Mater qua natus est orbis Pater, o Maria.
Nato nata, semper grata, illibata, o Maria.
Ave mundi domina, Evae solvens crimina, o Maria.
Ave sidus regium, gignens Dei Filium, o Maria.
Ave caeli regia, plena Dei gratia, o Maria.
Ave porta caelica, tibi laus angelica, o Maria.
Ave Dei thalamus, myrrha, thus et balsamus, o Maria.
Ave sponsa sophiae, nos reformans gratiae, o Maria.
Ave fons justitiae, origo munditiae, cella pudicitiae, o Maria.
Ave virgo virginum, mediatrix hominum, munda culpas criminum, o Maria.
Ave puerpera, lapsos de vipera reduc ad aethera, o Maria.
Candens flos lilii, loca nos ad pii, dexteram Filii, o Maria.











Actus a choro Cantica:
[Vesperae]
Dominica 10 Decembris 2017, Dominica secunda Adventus

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design