Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Hymnus Creator alme siderum

Verba
Creator alme siderum, Aeterna lux credentium,
 Iesu, Redemptor omnium, Intende votis supplicum.
Qui daemonis ne fraudibus Periret orbis, impetu
 Amoris actus, languidi Mundi medela factus es.
Commune qui mundi nefas Ut expiares, ad crucem
 E Virginis sacrario Intacta prodis victima.
Cuius potestas gloriae, Nomenque cum primum sonat,
 Et caelites et inferi Tremente curvantur genu.
Te deprecamur, ultimae Magnum diei Iudicem
 Armis supernae gratiae Defende nos ab hostibus.
Virtus, honor, laus, gloria Deo Patri cum Filio,
 Sancto simul Paraclito, In saeculorum saecula.
Amen.












Actus a choro Cantica:
Dominica 16 Decembris 2007, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Sabbato 22 Decembris 2007, Dominica quarta Adventus (Dominica "Rorate")

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design