Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Credo Credo III

Verba
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei Unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas.
Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor umum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto ressurectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi.
Amen.


















Actus a choro Cantica:
Feria quinta 5 Maii 2005, Celebratio Cavernae Lourdensis annos CXXV
Dominica 18 Decembris 2005, Dominica quarta Adventus (Dominica "Rorate")
Sabbato 16 Decembris 2006, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Sabbato 8 Martis 2008, Dominica tertia Quadragesimae
Dominica 9 Martis 2008, Dominica tertia Quadragesimae
Sabbato 4 Iulii 2009, Festum Sancti Thomae, Apostoli
Sabbato 15 Augusti 2009, Sollemnitas in Assumptione B.M.V.
Dominica 16 Augusti 2009, Dominica vicesima per annum
Dominica 1 Novembris 2009, Sollemnitas Omnium Sanctorum
Dominica 13 Decembris 2009, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Sabbato 19 Decembris 2009, Dominica quarta Adventus (Dominica "Rorate")
Dominica 7 Martis 2010, Dominica tertia Quadragesimae
Dominica 14 Martis 2010, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 3 Aprilis 2011, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Sabbato 10 Martis 2012, Dominica tertia Quadragesimae
Dominica 18 Martis 2012, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 10 Martis 2013, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 30 Martis 2014, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Sabbato 4 Octobris 2014, Dominica vicesima septima per annum
Dominica 22 Martis 2015, Dominica quinta Quadragesimae (Dominica "Judica")
Dominica 26 Martis 2017, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 18 Martis 2018, Dominica quinta Quadragesimae (Dominica "Judica")
Dominica 16 Decembris 2018, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Dominica 31 Martis 2019, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 22 Decembris 2019, Dominica quarta Adventus (Dominica "Rorate")
Dominica 18 Septembris 2022, Festivitas Sancti Ioannis Baptistae
Feria tertia 1 Novembris 2022, Sollemnitas Omnium Sanctorum
Dominica 9 Aprilis 2023, Dominica Resurrectionis (Sollemnitas)
Dominica 4 Iunii 2023, Sollemnitas Sanctissimae Trinitatis
Feria quarta 1 Novembris 2023, Sollemnitas Omnium Sanctorum
Dominica 31 Martis 2024, Dominica Resurrectionis (Sollemnitas)
Dominica 2 Iunii 2024, Dominica Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi

     Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design