Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Sequentia Ecce panis angelorum

Verba (S. Thomas Aquinas, AD 1264)
Ecce panis Angelorum,
Factus cibus viatorum,
Vere panis filiorum,
Non mittendus canibus!

In figuris praesignatur,
Cum Isaac immolatur,
Agnus Paschæ deputatur,
Datur manna patribus.

Bone pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserere,
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre
In terra viventium.

Tu qui cuncta scis et vales,
Qui nos pascis hic mortales,
Tuos ibi commensales,
Cohæredes et sodales
Fac sanctorum civium.
Amen. Alleluia.





















Actus a choro Cantica:
Dominica 7 Iunii 2015, Dominica Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design