Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Communio Lutum fecit + Ps. XXVI Dominus illuminatio mea

Verba (Io. 9, 6. 11. 38 + Ps. XXVI)
Lutum fecit ex sputo Dominus,
et linivit oculos meos:
et abii, et lavi, et vidi et credidi Deo.
Ps. Dominus illuminatio mea et salus mea, * quem timebo?
Unum petii a Domino, hoc requiram: * ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
Ut videam voluptatem Domini, * et visitem templum eius.
Quoniam occultabit me in tentorio suo, in die malorum.+ Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, *
    in petra exaltabit me.
Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, * cantabo et psalmum dicam Domino.
Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi, * miserere mei et exaudi me.
De te dixit cor meum: + "Exquirite faciem eius"; * faciem tuam, Domine, requiram.










Actus a choro Cantica:
Dominica 26 Martis 2017, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 18 Martis 2018, Dominica quinta Quadragesimae (Dominica "Judica")

     Negatio & Attributio - © 2006-2018 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design