Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Psalmus Ps. CXXI Laetatus sum

Verba
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri, * in atriis tuis Ierusalem.
Ierusalem, quae aedificatur ut civitas: * cuius participatio eius in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, * testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio, * sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem: * et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua: * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos, * loquebar pacem de te:
Propter domum Domini Dei nostri, * quaesivi bona tibi.









Actus a choro Cantica:
[Vesperae]
Dominica 8 Septembris 2002, Vesperae et Benedictio
Dominica 25 Maii 2003, Vesperae et Benedictio
Dominica 29 Februarii 2004, Vesperae Pontificales et Benedictio
Dominica 6 Septembris 2009, Vesperae Festi Nativitatis B.M.V.
Dominica 12 Septembris 2010, Vesperae Festi Nativitatis B.M.V.

     Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design