Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Communio Qui manducat + Ps. CXVIII Beati immaculati

Verba (Io. 6, 57 + Ps. CXVIII)
Qui manducat carnem meam,
et bibit sanguinem meum, in me manet,
et ego in eo, dicit Dominus.
Ps. Beati immaculati in via, * qui ambulant in lege Domini.
Beati qui scrutantur testimonia eius, * in toto corde exquirunt eum.
In corde meo abscondi eloquia tua: * ut non peccem tibi.
Memor esto verbi tui servo tuo, * in quo mihi spem dedisti.
Haec me consolata est in humilitate mea: * quium tuum vivificavit me.
Bonum mihi lex oris tui, * super millia auri et argenti.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, * super mel ori meo.
Lucerna pedibus meis verbum tuum, * et lumen semitis meis.
Laetabor ego super eloquia tua: * sicut qui invenit spolia multa.











Actus a choro Cantica:
Sabbato 2 Iunii 2018, Dominica Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi
Dominica 3 Iunii 2018, Dominica Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi

     Negatio & Attributio - © 2006-2018 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design