Prima Pagina
Programma
Nos appellare
Historia
Repertorium
Annotamenta
Ligamina
Mobilis
Nederlands In English
|
Communio Responsum + Ps. XLVII
Verba (Lc. 2, 26; Ps. 47)
|
Responsum accepit Simeon a Spiritu Sancto,
non visurum se mortem, nisi videret Christum Domini.
Nunc dimittis servum tuum, Domine, * secundum verbum tuum in pace.
Quia viderunt oculi mei salutare tuum, * quod parasti ante faciem omnium populorum.
Lumen ad revelationem gentium * et gloriam tuam plebis tui Israel.
Ps. Magnus Dominus et laudabilis nimis * in civitate Dei nostri.
Mons sanctus eius collis speciosus, * exsultatio universae terrae.
Mons Sion, extrema aquilonis, * civitas regis magni.
Deus in domibus eius notus * factus est ut refugium.
Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum,
* in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum.
Recogitamus, Deus, misericordiam tuam * in medio templi tui.
Secundum nomen tuum, Deus, sic est laus tua in fines terrae; * iustitia plena est dextera tua.
Laetetur Mons Sion, et exultent filiae Judae, * propter iudicia tua.
Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; * ipse ducet nos in saecula.
|
|
Actus a choro Cantica:
Dominica 4 Februarii 2018, Festum in Praesentatione Domini
Dominica 10 Februarii 2019, Festum in Praesentatione Domini
Dominica 2 Februarii 2020, Festum in Praesentatione Domini
Dominica 5 Februarii 2023, Festum in Praesentatione Domini
Dominica 4 Februarii 2024, Festum in Praesentatione Domini
|