Cantica

Home     Schedule     Contact Information

History     Repertory     Comments     Links

Mobile

Nederlands Latine

Hymn Rorate coeli desuper

Words
Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum.
V. Ne irascaris Domine, ne ultra memineris iniquitatis:
 ecce civitas Sancti facta est deserta:
 Sion deserta facta est:
 Ierusalem desolata est:
 domus sanctificationis tuae et gloriae tuae, ubi laudaverunt te patres nostri.
Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum.
V. Peccavimus, et facti sumus tamquam immundus nos, et cecidimus quasi folium universi:
 et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos:
 abscondisti faciem tuam a nobis,
 et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.
Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum.
V. Vide Domine afflictionem populi tui, et mitte quem missurus es:
 emitte Agnum dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion:
 ut auferat ipse iugum captivitatis nostrae.
Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum.
V. Consolamini, consolamini, popule meus:
 cito veniet salus tua:
 quare moerore consumeris, quia innovavit te dolor?
 Salvabo te, noli timere,
 ego enim sum Dominus Deus, Sanctus Israel, redemptor tuus.
Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum.





















Performed by Cantica:
[Funeral Liturgy]
On Saturday December 16, 2006, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Sunday December 16, 2007, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Saturday December 22, 2007, Fourth Sunday of Advent (Rorate Sunday)
On Sunday December 14, 2008, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Saturday December 20, 2008, Fourth Sunday of Advent (Rorate Sunday)
On Sunday December 13, 2009, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Saturday December 19, 2009, Fourth Sunday of Advent (Rorate Sunday)
On Sunday December 12, 2010, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Saturday December 10, 2011, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Sunday December 11, 2011, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Sunday December 16, 2012, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Sunday December 15, 2013, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Sunday December 14, 2014, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Sunday December 18, 2016, Fourth Sunday of Advent (Rorate Sunday)

     Disclaimer & Credits - © 2006-2017 Gregorian Choir Cantica - SJ Creative Design