Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Hymnus Rorate coeli desuper

Verba
Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum.
V. Ne irascaris Domine, ne ultra memineris iniquitatis:
 ecce civitas Sancti facta est deserta:
 Sion deserta facta est:
 Ierusalem desolata est:
 domus sanctificationis tuae et gloriae tuae, ubi laudaverunt te patres nostri.
Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum.
V. Peccavimus, et facti sumus tamquam immundus nos, et cecidimus quasi folium universi:
 et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos:
 abscondisti faciem tuam a nobis,
 et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.
Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum.
V. Vide Domine afflictionem populi tui, et mitte quem missurus es:
 emitte Agnum dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion:
 ut auferat ipse iugum captivitatis nostrae.
Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum.
V. Consolamini, consolamini, popule meus:
 cito veniet salus tua:
 quare moerore consumeris, quia innovavit te dolor?
 Salvabo te, noli timere,
 ego enim sum Dominus Deus, Sanctus Israel, redemptor tuus.
Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum.





















Actus a choro Cantica:
[Liturgia Exsequiarum]
Sabbato 16 Decembris 2006, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Dominica 16 Decembris 2007, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Sabbato 22 Decembris 2007, Dominica quarta Adventus (Dominica "Rorate")
Dominica 14 Decembris 2008, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Sabbato 20 Decembris 2008, Dominica quarta Adventus (Dominica "Rorate")
Dominica 13 Decembris 2009, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Sabbato 19 Decembris 2009, Dominica quarta Adventus (Dominica "Rorate")
Dominica 12 Decembris 2010, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Sabbato 10 Decembris 2011, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Dominica 11 Decembris 2011, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Dominica 16 Decembris 2012, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Dominica 15 Decembris 2013, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Dominica 14 Decembris 2014, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Dominica 18 Decembris 2016, Dominica quarta Adventus (Dominica "Rorate")
Dominica 10 Decembris 2017, Dominica secunda Adventus

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design