Cantica

Home     Schedule     Contact Information

History     Repertory     Comments     Links

Mobile

Nederlands Latine

Sequence Veni, Sancte Spiritus

Words
Veni, Sancte Spiritus, Et emitte caelitus Lucis tuae radium.
Veni pater pauperum, Veni dator munerum, Veni lumen cordium.
Consolator optime, Dulcis hospes animae, Dulce refrigerium.
In labore requies, In aestu temperies, In fletu solatium.
O lux beatissima, Reple cordis intima Tuorum fidelium.
Sine tuo numine, Nihil est in homine, Nihil est innoxium.
Lava quod est sordidum, Riga quod est aridum, Sana quod est saucium.
Flecte quod est rigidum, Fove quod est frigidum, Rege quod est devium.
Da tuis fidelibus, In te confidentibus, Sacrum septenarium.
Da virtutis meritum, Da salutis exitum, Da perenne gaudium.









Performed by Cantica:
On Saturday May 27, 2006, Ascension Mass
On Saturday June 3, 2017, Solemnity of Pentecost
On Sunday June 4, 2017, Solemnity of Pentecost

     Disclaimer & Credits - © 2006-2017 Gregorian Choir Cantica - SJ Creative Design