Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Sequentia Veni, Sancte Spiritus

Verba
Veni, Sancte Spiritus, Et emitte caelitus Lucis tuae radium.
Veni pater pauperum, Veni dator munerum, Veni lumen cordium.
Consolator optime, Dulcis hospes animae, Dulce refrigerium.
In labore requies, In aestu temperies, In fletu solatium.
O lux beatissima, Reple cordis intima Tuorum fidelium.
Sine tuo numine, Nihil est in homine, Nihil est innoxium.
Lava quod est sordidum, Riga quod est aridum, Sana quod est saucium.
Flecte quod est rigidum, Fove quod est frigidum, Rege quod est devium.
Da tuis fidelibus, In te confidentibus, Sacrum septenarium.
Da virtutis meritum, Da salutis exitum, Da perenne gaudium.









Actus a choro Cantica:
Sabbato 27 Maii 2006, Missa Ascensionis
Sabbato 3 Iunii 2017, Dominica Pentecostes (Sollemnitas)
Dominica 4 Iunii 2017, Dominica Pentecostes (Sollemnitas)

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design