|
In primo matutine - Ad missam in auroram Auctor: Dns. Jean-Pierre Exter Dum dies inter lucem et tenebram dubitat die Nativitatis, Missa celebratur quae paulum obliteravit. Haec Missa Pastorum Missa vel Missa Matutina nominabatur vel nominatur, Gregoriano Latino versata nomine Ad missam in aurora. Sollemnitate Nativitatis quattuor Missae sunt: vigilia pridie, media nocte et Missa Matutina Missaque Solemnis eodem die. Quaeque suam sententiam liturgicam ponit. Missa Matutina, tertia ex quattuor, sententiam suam quoque ponit: Christus lux surgens nobis est, sicut cantatum ad Introitum Lux fulgebit hodie super nos. Valde poeticum et expressim futuro tempore quia hac hora adhuc obscurum est. Hoc modo verba incipit Introitus duplicem sententiam acquirunt. Missa Matutina, et aliis diebus praeter diem Nativitatis, prima est post Primam Horam Divinam, inter horas septimam octavamque. Nostra regione [Flandrense in Belgio] sol oritur ad 8h45, Roma 7h30 et Hierosolyma 6h30. Antiquis manuscriptis tempus indicatum circiter idem est, collectim ut hoc: prima mane sicut e.g. codice Bamberg IN PRIMO MATUTINE. Loco Einsiedeln et Cantatorio Sancti Galli eadem praescriptio notatur. Origo Missae antiquissima est. Per VI saeculum iam Papa Missam media nocte ecclesia Santa Maria Maggiore celebrabat. Post Missam, regrediente ad Ecclesiam Sancti Petri, alteram Missam Palatino in ecclesia Sanctae Anastasiae dedicata celebrabat. Illo tempore communio graeca parva adfuit ubi Sancta Anastasia venerabatur. Quae fuit martyr graeca tertio saeculo, torta necataque inter regnum Diocletiani. Hierosolyma Missa Matutina septima hora adfuit sexto saeculo ad Nativitatem Christi celebrandam. Ad Missae Hierosolyma exemplar missa pro Sancta Anastasia paulatim ab Missa Lux fulgebit substituebatur. Verumtamen Sancta Anastasia plene oblita non est quamquam quidquid Missae eius difficulter reperitur. Quae in Druivelaar [Fastis Flandrensibus] etiam memoratur die Decembris XXV. Anastasis graece nonnulas sententias habet, exsuscitatio est unam ex his, die Decembris XXV dignam. Tempore Nativitatis AD 2018 |
||||
Annotatores nostri:
|
Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design