Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Cantica et Tractus, cantus Quadragesimae

Auctor: Dns. Jean-Pierre Exter

Lectio Evangelii dominica 'Laetare'Tempore Quadragesimae Tractus locum tenet cantus Alleluia cum versiculo in Missa Gregoriana. Tempus Quadragesimae pridie Dominicae Resurrectionis finit et Vigilia celebrante nonnulli cantus adsunt, nunc septem, prius quattuor, quibus nomen est Cantica attamen Tractus naturae. In Graduale Romano ante AD 1974, hi cantus Tractus nec Cantica nominabantur quia Vigilium Resurrectionis in tempore Quadragesimae est.

Secundum aliquos auctores centum Tractus sunt, egomet 54 tantum inveni et in Graduale Romano post 1974 sunt viginta quinque tantum (pariter Cantica et Tractus). Unde magna differentia numeri venitne? Causa est numerus maior dierum ieiunii prius quam nunc. Memento Septuagesimae, ante tempus Quadragesimae. Et aliquae dies ieiunii pridie Sollemnitatum constiterunt.

Tractus Latine nominatur Cantus in Directum indicans cantus continuatus. Significat versiculi subsequenter cantantur sine antiphonis intercurrentibus. Aliis cantibus Gregorianis versiculi se non sequuntur alterni sicut numerus auctito, verumtamen aliter Tractibus. Ecce exempli gratia in Graduale Romano pagina 73 Psalmum XC Qui habitat versiculos ab primo usque ad septimum et deinde ab decimo primo usque ad decimum septimum. Etiam pagina 144 Psalmum XXI Deus, Deus meus versiculos ab secundo usque ad nonum et deinde 18, 19, 22, 24 et 32.

Quare aliqui versiculi ablati suntne? Rationalabiliter ab initio Tractus recitanter deprecabatur vel canebatur et tractabile erat. Cum melodia operosior fiebat, aliqui versiculi omitti poterant, modo liturgice iustificata, ut duratio abbrevietur.

  • Modus Gregorianus II: tonica et terminalis est RE et tenor vel tonus recitativus est FA.
  • Modus Gregorianus VIII: tonica et terminalis est SOL et tenor vel tonus recitativus est DO.

Illi sunt duo unici modi Gregoriani qui ad Tractum adhibentur. Modus II partim longus vel longissimus est cum multis formulis (qui sunt melodiae similes). Modus II diebus propriis Quadragesimae e.g. Dominica in Palmis adhibetur. Modus VIII brevior est sed arduus canitu. Tractus feria quarta Cinerum dominicisque Quadragisimae nec feriis canitur.

Et quippe canitur ad Vigiliam Resurrectionis, set nomen mutat ut... Cantica!

Tempore Quadragesimae AD 2019

Omnia Annotamenta

Annotatores nostri:

  Dns. Jean-Pierre Exter
  Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

     Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design