|
Tempus paschale, tempus potens, cantus potentes Auctor: Dns. Jean-Pierre Exter In Antiphona ad Introitum paschali, quidam cantus iubilantes clangoremque tubarum expectari possit. Cum Introitu Resurrexi autem auctor ignotus prisce mediaevalis musicam uberiam non deligit sed dialogum inter Filium et Patrem. Melodia quam utitur, absolute convenit hunc dialogum metaphysicum paene incomprehensibilem nobis hominibus. Nonnullis locis aegre cantus Gregoriani inveniuntur cum dialogo inter Patrem et Filium, ut exempli gratia Introitus Missae Nativitatis media nocte Dominus dixit ad me. Hi dialogi temporibus potentibus occurrunt, hic tempore Resurrectionis temporeque Nativitatis. In his exemplis auctores adsonum pudentem, temperatum, prope discretum deligunt. Intervalla inter notas tres tonos plerumque non transcendunt. Admodum robur Gregorianum est: notae neumaeque delectae sunt ad verba sustinenda, non contra. Melodia Introitus paschalis simplex videri possit sed plus consilium acquirit quam iubilationem correptam, plus introit, in cor animamque et est sicut dialogus inter Filium et Patrem: tempus breve familiaritatis aeternitatisque. Ant. Resurréxi,
et adhuc tecum sum, allelúia, posuísti super me manum tuam, allelúia, mirábilis facta est sciéntia tua,
allelúia, allelúia. Nonsolum Introitus sed etiam Graduale Haec dies speciale est propter melodiam quasi identicam ut melodiam Gradualis Requiem aeternam Missae Defunctorum, praeterquam paucas notas ad incipium. Illo tempore melodia bene nota fuerit et hac de causa, quippe non propter verba, utebatur ad Missam solemnem paschalem. Item 26 Gradualia eandem melodiam adhibentes in libro Gradualis Romani ex AD 1974 reperiri possunt, unumquidque cum verbis dissimilibus. Antiphona Vidi aquam gemma est sed rare tempore paschali canitur. Post renovationem promissionum baptismalium praesentes aqua nova consecrata asperguntur et Vidi aquam canitur. Verba phantastica derivata ex Propheta Ezechiel caput XLVII: exemplaria baptismi, fecunditatis, gratitudinis et vulneris lateralis Christi crucifixi. Vidi aquam egredientem de templo a latere dextro, alleluia, Sollemnitate Resurrectionis AD 2019 |
||||
Annotatores nostri:
|
Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design