Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Ecclesia cathedralis Sancti Martini Ieper

Auctor: Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

Historia

Inter annos MCCXXI et MCCCLXX ecclesia cathedralis Yprensis ingens aedificata est. Sic constructio huius ecclesiae Gothicae, quod extitit usque ad MCMXIV-MCMXVIII, annos CL duravit. Prius ecclesia romana, probabiliter a X vel XI saeculo, apud hunc situm stetit.

Ecclessia cathedralis Yprensis Sancti MartiniDivitiae oppidi XIII saeculum auctum generalem reddebant, et architecturae ecclesialis. Constructio ecclesiae cathedralis et constructio basilicae textuum fere simul factae sunt. Constructio AD MCCXXI coepit: chorus Gothicus priscus. Post annos negotii interruptionumque, turris occidentalis ut pars ultima aedificatus est. Succubuit AD MCDXXXIII, et reconstuctio statim coepit, AD MCDLXXV completus est.

Ecclesia post demolitionem totam bello mundano primo super bases XIII saeculi in figuram contemporaneam reaedificata est.

Aedificium novissimum est fere reconstructio identica aedificii antiqui Gothici, gratia Jules Coomans architecti, qui regione Yprensi residente, ante bellum mundanum primum restauratio ecclesiae (basilicaeque textuum) fecit. Violentiam belli effugit et rationes secum comportavit. Sic, bello finito, AD MCMXVIII, reconstructio coepisse potuit secundum rationes anni MCMXIV.

Visitatio

Ad visitationem ecclesiae: animadverte chorum cum saepe Neogothica, organum in transepto septentionali et fenestram roseam splendidissimam in transepto australi.

Sepulchrum Roberti de Bethune "Leonis Flandrensis" in parte orientali ecclesiae cathedralis situm est. Ara imaginis miraculosae B.M.V. van Thuyne in cappella australi inest.

Saepes ingens cum decoratione ferri fabri circum chorum altum stat. In eo fixa sunt arma XVIII episcoporum Yprensium, fuit diocoesis ab AD MDLIX usque ad AD MDCCCI. Hanc ob rem ecclesia Sancti Martini titulum "cathedralis" gaudet.

Robertus de Bethune

Sepulchrum Roberti de Bethune Quam historiam fascinationem esse, vides in ligaminibus historiae. Robertus de Bethune, qui hic sepultus est, in tempore pugnae calcarum aureorum AD MCCCII fuit comes Flandrensis.

Autem, adversus descriptionem libri "Leeuw van Vlaanderen (Leo Flandrensis)" auctoris Hendrik Conscience, Robertus cum exercitu suo ad pugnam calcarum aureorum non pugnavit.

Robertus de Bethune cum patre suo Guido de Dampierre contra rationes regis Francogalliae Philippi le Bel domini feodalis resistebant. Ille Flandres ad regionem regalem adjungere volebat. Ligamina feodalia cum domino eorum die XX Ianuarii MCCCXCII rumpebant. Sed cum omnis obstantia sterilis videretur, se in captivitate succumbebant Robertus de Bethune cum patre eius Guido de Dampierre fratreque eius Guillaume Crèvecoeur mensi Maio MCCC ad regem Francogalliae. In castellum Chinon concludebantur. Hoc modo sperabant ut bellum contra Francogalliam impedirent.

Deficiebant. Bellum AD MCCCII fuit: pugna calcarum aureorum. Pater in captivitate moriebatur, post huius mortem, Rorbertus ad Flandres revenire passus est, AD MCCCV, ita post pugnam calcarum aureorum.

Omnia Annotamenta

Annotatores nostri:

  Dns. Jean-Pierre Exter
  Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

     Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design