|
Historia Liturgiae exsequiarum Auctor: Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut Nonnulli cantus, cum pulcherrimi sint, interdum in oblivionem perditi sunt. Et subito celebrati sicut Dies irae iterum fiunt. Quare? Cursu temporis tantum estne aut de pluribus agit? Confirmatur, et hanc ob rem de evolutione liturgiae exsequiarum in historia profundius agimus. Prima saecula Christianitatis Sententia de vita morteque primorum christianorum eandem in traditione iudaeorum ultimis saeculis ACN non magis distulit. Mortii in genere somni quiescunt, expectantes adventum Christi. Post adventum mortii ex sepulchris resurgent et partem in vita aeterna habebunt. Contra comprehensiones futuras, locus realis non putatur, sed conditio requiei pacisque, e.g. "in sinu Abrahae" vel "in circumitu Christi, boni pastoris". Quae sententiae in verbis veterrimis liturgiae exsequiarum gregorianae comprehensae sunt, viz. In paradisum (deducant te angeli...). Martyres primorum saeculorum adventum expectare non debuerunt. Partem vitae aeternae recta habuerunt. Post persecutiones et conversionem Constantini AD 313 Christianismus religio publica fit et idealismus devotioque complurium totaliter vel partim exciderunt. Quam ob rem Augustinus sive quisque christianus baptizatus in vitam aeternam manifeste introiturus esse, ut comprobabatur, se rogavit. Nonnullas animas, antequam dignas fuerint ut vitam aeternam introiant, tempus purificationis egere optavit. Signicavit statim post mortem "iudicium" fore. Quae sententiae peccabilitatis iudiciique in cogitationem Ecclesiae proliferare coepunt, primum inter peritos theologosque postmodum populum. Haec sententia in liturgia sumitur in verba adhuc nota, e.g. Libera me (s. VII - VIII): "Libera me, Domine, de morte aeterna in die illa tremenda dum veneris iudicare...". Timor mortis iudiciique praesens est, quamquam temperatus a sententia liberationis per redemptionis Christi. Haec fides nostris regionibus circa AD 700 advenit. A temporibus mediaevalibus Verus timor mortis iudiciique a cladibus per tempora mediaevalia in Europa occidentali accidentibus fortiter nutritus est. Bella, diluvia, incendia in oppidis necnon epidemiae, quorum Mors Nigra pestis horridissima ab AD MCCCXLVII usque ad MCCCLII. XXV milionum Europaeani mortii sunt, triens populi toti. Timor iudicii in liturgia pars magni momenti usurpare coepit, non solummodo iudicium primum, statim post mortem, praesertim iudicium ultimum per adventum Christi. Enuntiatio liturgica invenitur in Dies Irae: dies dum solverit saeclum in favilla... Hic cantus mediaevalis liturgiam usque ad Vaticnum II definivit. Concilium Vaticanum Secundum Usque ad AD MCMLXX liturgia exsequiarum vix mutatur. Sed comprehensio mortis mutat. Non mors proprii sed alteri amati praevalet. Imago pertinens de nova vita est caelum esse locum quo iterum coniuncturi sumus. Meritum Vaticum II (MCMLXIII - MCMLXIV) est ut sententia Paschae, "nuntium beatum redemptionis" in loco centrali liturgiae exsequiarum iterum posuit. Victimae pascali laudes aggregatur, Dies irae evanescit et propositio redemptionis et visus in spe iterum praevalet. Attamen, cum a Concilio Vaticano II in Ecclesia Romana, nova forma litugiae in lingua ordinaria introduceretur, cantus gregorianus vanescere coepit. Incommode, novi cantus, cantus gregorianos contrarii, proprietatis inferioris erant. Meritum ethicum artifexque relinquitur ut comprehensio rationalis novorum vertorum verborum praevaleat. Degeneratio musiva est insolubilis. Fortunate, cantus gregorianus nunc ut cretio incommutabilis valere putatur, et pro musica sacra et pro musica europaeana tota. Restauratio generalis in celebrationibus liturgicis adspici potest, equidem pudens sensim et aeque initium hortans. Inclinatio eadem in liturgia exsequiarum adspicitur. Insuper, ex conditione mentis commutata, omnes cantus iterum canuntur. Hoc modo quisque Dies irae et Libera me exanimiter audire potest vel ab eisdem cantubus profunde contigi potest. Enim nunc meritum artifex proprium tam valere putatur quam meritum liturgicum religiosumque. Active in choro gregoriano canimus, ut cantus gregorianus sicut pars vivens celebrationum liturgicarum, ubi adpertinet, resonare faciamus, adiuvamus. |
||||
Annotatores nostri:
|
Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design