Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Hymnus Dies irae

Verba (S. Thomas a Celano, s. XIII)
Dies irae, dies illa, Solvet saeclum in favilla: Teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus, Quando iudex est venturus, Cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum.
Mors stubepit et natura, Cum resurget creatura, iudicanti responsura.
Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus iudicetur.
Iudex ergo cum sedebit, Quidquid latet apparebit: Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus? Cum vix iustus sit securus.
Rex tremendae maiestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis.
Recordare Iesu pie, Quod sum causa tuae viae: Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus: Redemisti crucem passus: Tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultionis, Donum fac remissionis, Ante diem rationis.
Ingemisco, tamquam reus, culpa rubet vultus meus: Supplicanti parce Deus.
Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae: Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta, Et ab haedis me sequestra, Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis: Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa, Quae resurget ex favilla,
Iudicandus homo reus: Huic ergo parce Deus.
Pie Iesu Domine, dona eis requiem.
Amen.




















Actus a choro Cantica:
[Liturgia Exsequiarum]
Sabbato 5 Novembris 2011, Missa pro defunctis
Sabbato 23 Novembris 2013, Sollemnitas D.N. Iesu Christi Universorum Regis
Sabbato 23 Novembris 2013, Sollemnitas D.N. Iesu Christi Universorum Regis
Feria quinta 6 Novembris 2014, Missa pro defunctis
Sabbato 15 Novembris 2014, Missa pro defunctis
Sabbato 15 Novembris 2014, Missa pro defunctis
Feria sexta 30 Octobris 2015, Missa pro defunctis
Sabbato 14 Novembris 2015, Missa pro defunctis
Sabbato 14 Novembris 2015, Missa pro defunctis
Feria quinta 27 Octobris 2016, Missa pro defunctis
Sabbato 5 Novembris 2016, Missa pro defunctis
Sabbato 5 Novembris 2016, Missa pro defunctis
Feria quinta 2 Novembris 2023, Missa pro defunctis
Sabbato 18 Novembris 2023, Missa pro defunctis

     Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design