Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Sequentia Veni, Sancte Spiritus

Auctor: Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

Cantus Sequentia verbis in cantus Alleluia iubilo (melisma) ponendis ortus est. Notcerus Balbulus, obiit anno CMXII, monachus monasterii Sancti Galli in Confoederatione Helvetica, instrumentum ad memorandas difficillimas melismas invenit.

Scire licet hae series longiores tonorum sine verbis ediscendae erant quia liberi imprimiti non constiterunt. Notcerus invenit ut tono cuique syllabam propriam dederit, quod adiutorium innegabile fuit ad melodiam ediscemdam. Quae milismae longae in cantubus Alleluia praesertim adfuerunt, quo semivocalis 'a' fere infinite iubilabitur.

Haec adiutorium memoriae ut forma libera poetica musicaque mutat, a cantu Alleluia deducta: Sequentia. Hic cantus nonnullis sollemnitatibus adhuc canitur directe post cantum Alleluia. Milia novarum sequentiarum per tempora mediaevalia orta sunt.

Quarum numerum in Liturgiam Romanam Concilium Tridentinum (MDXLV - MDLXIV) decimo sexto saeculo ut quattuor definivit:

  • Victimae pascali laudes in dominica Resurrectionis,
  • Veni, Sancte Spiritus in dominica Pentecosten,
  • Lauda Sion in Sollemnitate Corporis Christi,
  • Dies irae ad Missam pro defunctis.

Sequentia quinta AD MDCCXXVII addita est: Stabat Mater in Festivitate Septem Dolorum B.M.V. ad diem XV Septembris.

Sequentia vetus classicaque plerumque series versuum duplicum continet, versu ad inchoandum antecedente. Duo verba quorumque versuum ad idem melum canuntur. Forma musica igitur est: A (versus ad inchoandum), BB (versus duplex primus), CC, DD, etcetera.

Omnia Annotamenta

Annotatores nostri:

  Dns. Jean-Pierre Exter
  Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut

     Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design