![]() |
|||||
|
Sancta Teresia Lexoviensis Auctor: Dna. Myriam Van Lerberghe-Thibaut Memoria Sanctae Teresiae Lexoviensis I Octobris celebratur.
Teresia, aetatis infantilis, cum IV annos nata sit, matrem suam perdit. Familia ad Lexovia mutat ubi Teresia eruditur a Paulina sorore sua ut matre, donec Paulina monialis fieri statuat. Teresia singulariter pia erat et sensu ridiculorum nota erat. Missionaria in Sina fieri voluit. Tamen, cum tres ex sororibus in monasterium Loxeviense Carmelitarum itroirent, propositum in idem monasterium Lexoviense (Normandiae) introire quoque concipiebat. Teresia XIV annos nata, consilium eum verum fit. Quia tam iuvenis est, permissum episcopi requirit. Qui denegat. Postremo, Terersia XV annos nata, introit, cum permissu extraordinario Papae Leonis PP. XIII, in ordine hac (soror quarta postmodum sequietur). AD MDCCCXC professionem facit et AD MDCCCXCIII cura novitiarum ad eam datur. Eamet novitia manere, non monialis professa fieri voluit. A sorore, qui superiori fuit, indicata, AD MDCCCXCV historiam vitae suae scribere coepit: "Histoire d'une âme (Historia animae)". AD MDCCCXCVI morbus tuberculosis invenitur in ea, moritur, XXIV annos nata, XXX Septembris MDCCCXCVII.
Expositio nota eius est: Rosas (benedictiones) pluere facere volo. Hanc ob rem ut Carmelita cum rosis in manibus repraesentatur. Patrona est missionariorum missionumque et patrona est flores vendentium. Ut inter eam et Teresiam Avilae discerneretur, "Teresia parva" interdum nominatur (Neerlandice). Basilica ingens circum vicos Lexovienses ad honorem Teresiae aedificata est, quae a multis peregrinantibus periegetisque visitatur. |
||||
Annotatores nostri:
|
Negatio & Attributio - © 2006-2025 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design