Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Hymnus Attende, Domine

Verba
R. Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.
Ad te Rex summe, omnium redemptor,
oculos nostros sublevamus flentes:
exaudi Christe, supplicantum preces.
R. Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.
Dextera Patris, lapis angularis,
via salutis, ianua caelestis,
ablue nostri maculas delicti.
R. Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.
Rogamus, Deus, tuam majestatem,
auribus sacris gemitus exaudi:
crimina nostra placidus indulge.
R. Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.
Tibi fatemur crimina admissa:
contrito corde pandimus occulta:
tua, Redemptor, pietas ignoscat.
R. Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.
Innocens captus, nec repugnas ductus,
testibus falsis pro impiis damnatus:
quos redemisti, tu conserva, Christe.
R. Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.




















Actus a choro Cantica:
Sabbato 26 Februarii 2005, Dominica tertia Quadragesimae
Sabbato 17 Martis 2007, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 18 Martis 2007, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Sabbato 8 Martis 2008, Dominica tertia Quadragesimae
Dominica 9 Martis 2008, Dominica tertia Quadragesimae
Sabbato 28 Februarii 2009, Dominica prima Quadragesimae
Dominica 15 Martis 2009, Dominica tertia Quadragesimae
Dominica 7 Martis 2010, Dominica tertia Quadragesimae
Dominica 14 Martis 2010, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 3 Aprilis 2011, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Sabbato 10 Martis 2012, Dominica tertia Quadragesimae
Dominica 18 Martis 2012, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 10 Martis 2013, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 30 Martis 2014, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")
Dominica 22 Martis 2015, Dominica quinta Quadragesimae (Dominica "Judica")
Sabbato 27 Februarii 2016, Dominica tertia Quadragesimae
Dominica 26 Martis 2017, Dominica quarta Quadragesimae (Dominica "Laetare")

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design