Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Hymnus Pange, lingua... corporis

Verba
Pange lingua gloriosi Corporis mysterium,
 Sanguinisque pretiosi, Quem in mundi pretium
 Fructus ventris generosi Rex effudit gentium.
Nobis datus, nobis natus Ex intacta Virgine,
 Et in mundo conversatus, Sparso verbi semine,
 Sui moras incolatus Miro clausit ordine.
In supremae nocte coenae Recumbens cum fratribus,
 Observata lege plene Cibis in legalibus,
 Cibum turbae duodenae Se dat suis manibus.
Verbum caro, panem verum Verbo carnem efficit:
 Fitque sanguis Christi merum, Et si sensus deficit,
 Ad firmandum cor sincerum Sola fides sufficit.
Tantum ergo Sacramentum veneremur cernui:
 et antiquum documentum novo cedat ritui:
 Praestet fides supplementum sensuum defectui.
Genitori, Genitoque laus et iubilatio,
 salus, honor, virtus quoque sit et benedictio:
 procedenti ab utroque compar sit laudatio.
Amen.


















Actus a choro Cantica:
Sabbato 2 Iunii 2018, Dominica Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi
Dominica 3 Iunii 2018, Dominica Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi

     Negatio & Attributio - © 2006-2018 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design