Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Psalmus Ps. L Miserere mei, Deus

Verba
Miserere mei Deus, * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum, * dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitate conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta et ooculta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me, et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: * et exsultabant ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me a sanguinibus Deus, Deus salutis meae: * et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum et humiliatum Deus non despicies.
Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent super altare tuum vitulos.
(Requiem aeternam * dona ei Domine.
Et lux perpetua * luceat ei.)





















Actus a choro Cantica:
[Liturgia Exsequiarum]

     Negatio & Attributio - © 2006-2017 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design