Cantica

Home     Schedule     Contact Information

History     Repertory     Comments     Links

Mobile

Nederlands Latine

Hymn Laetabundus

Words (S. Bernardus Claravallis?, s. XII)
Laetabundus
exsultet fidelis chorus,
alleluia.

Regem regum
intactae profudit thorus:
res miranda.

Angelus consilii
natus est de virgine,
sol de stella.

Sol occasum nesciens,
stella semper rutilans,
semper clara.

Sicut sidus radium,
profert virgo filium
pari forma.

Neque sidus radio
neque mater filio
fit corrupta.

Cedrus alta Libani
conformatur hyssopo
valle nostra.

Verbum ens Altissimi
corporari passum est
carne sumpta.

Isaias cecinit,
synagoga meminit,
nunquam tamen desinit
esse caeca.

Si non suis vatibus,
credat vel gentilibus
Sibyllinis versibus
haec predicta.

Infelix, propera,
crede vel vetera:
cur damnaberis,
gens misera?

Quem docet littera
natum considera:
ipsum genuit
puerpera.

Alleluia.




















































Performed by Cantica:
On Sunday December 14, 2008, Third Sunday of Advent (Gaudete Sunday)
On Saturday December 20, 2008, Fourth Sunday of Advent (Rorate Sunday)

     Disclaimer & Credits - © 2006-2024 Gregorian Choir Cantica - SJ Creative Design