Cantica

Prima Pagina     Programma     Nos appellare

Historia     Repertorium     Annotamenta     Ligamina

Mobilis

Nederlands In English

Hymnus Laetabundus

Verba (S. Bernardus Claravallis?, s. XII)
Laetabundus
exsultet fidelis chorus,
alleluia.

Regem regum
intactae profudit thorus:
res miranda.

Angelus consilii
natus est de virgine,
sol de stella.

Sol occasum nesciens,
stella semper rutilans,
semper clara.

Sicut sidus radium,
profert virgo filium
pari forma.

Neque sidus radio
neque mater filio
fit corrupta.

Cedrus alta Libani
conformatur hyssopo
valle nostra.

Verbum ens Altissimi
corporari passum est
carne sumpta.

Isaias cecinit,
synagoga meminit,
nunquam tamen desinit
esse caeca.

Si non suis vatibus,
credat vel gentilibus
Sibyllinis versibus
haec predicta.

Infelix, propera,
crede vel vetera:
cur damnaberis,
gens misera?

Quem docet littera
natum considera:
ipsum genuit
puerpera.

Alleluia.




















































Actus a choro Cantica:
Dominica 14 Decembris 2008, Dominica tertia Adventus (Dominica "Gaudete")
Sabbato 20 Decembris 2008, Dominica quarta Adventus (Dominica "Rorate")

     Negatio & Attributio - © 2006-2024 Cantica Chorus Gregorianus - SJ Creative Design